monumenta.ch > Ivo Carnotensis > 'Goliath' in 'Panormia, p9, p11, CAP. CXXXVII.'
>>> Ivo Carnotensis, Panormia, QUI LIBRI, ET QUO TEMPORE SINT LEGENDI, IN ECCLESIA., CAPITUL. I. CAP. CXXXVIII. De per Simoniam vel alias male obtentis. Conc. Cabilon.

CAP. CXXXVII.

1  In Septuagesima cantatur, In principio, et legitur Pentateuchus Moysi usque ad passionem Domini. 2  Septuagesima enim captivitatem Babylonis significat, id est confusionis, in qua sumus, dum in mundo captivamur, de qua exeuntes debemus ad Ierusalem redire, id est ad domum pacis, unde diabolus nos captivavit; quamvis enim captivitatis nostrae semper memores esse debemus, specialiter tamen in his diebus oportet, quibus legimus et cantamus de abiectione patris nostri Adam de paradiso, et de periculo Noe in diluvio, de Abraham qui exivit de terra sua, et de huiusmodi laboribus. 3  Sicut enim Adam in exordio mundi factus est, sic et in principio anni et ecclesiastici officii de illo legere et cantare proponimus. 4  A passione Domini usque in Pascha legitur Ieremias, quoniam Redemptoris nostri passionem ipsa aperta lamentatione praesignavit. 5  Ab octavis Paschae leguntur Actus apostolorum quindecim diebus, et cantatur Apocalypsis, id est Dignus est, Domine. 6  Quoniam quod sancto Ioanni revelatum erat de morte Agni hoc apostoli praedicaverunt. 7  Postea leguntur Epistolae canonicae usque ad Ascensionem Domini, et decantatur de psalmis, Si oblitus, quia David prophetavit passionem Domini quam praedicarunt apostoli. 8  Ab Ascensione usque ad Pentecosten cantatur de festo, sed Apocalypsis legitur, quia revelatus est esse Dei Filius, cum ad coelos ascenderet, cunctis videntibus, et multa quae ante clausa fuerunt, ab illa die revelata patuerunt. 9  Ab octavis Pentecostes usque ad Kalendas Augusti leguntur libri Regum, et cantatur Deus omnium. 10  Quoniam sicut Saul et David et alii pro lege sua contra Allophylos et Goliath pugnaverunt, sic et nos post Pentecosten, id est postquam susceperimus donum Spiritus sancti in baptismo, pugnare debemus contra vitia et daemones. 11  Unde Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). 12  A Kalendis Augusti usque ad Kalendas Septembris legitur et cantatur Salomon, id est Sapientia cum responsoriis, In principio, Augustus sextus mensis est et calidus et anni medius. 13  In sexta aetate qua Dominus venit, debemus quidem propter eius sapientiam vivere, quoniam audita est, inter nos ipsa sapientia, quae ex ore Altissimi prodiit, unde et cor hominis concaleat, et in eius meditatione exardescat. 14  Quoniam Deus ignem venit mittere in terram (Luc. XI), vel quia immediate, ut quisque ab aestu vitiorum succenditur, magis debeat tunc sapientia pollere, ubi tanto sapientius est cavendum, quanto plus valet aetatis perfectio ad resistendum. 15  In Septembri legitur et cantatur de Iob, Tobia, Esther, Iudith. 16  Hi sunt qui omnia adversa sustinuerunt. 17  Sic et nos in septima aetate qua mundus finietur, adversa quaeque debemus pro Domino tolerare patientius. 18  A Kalendis Octobris usque ad Novembrem leguntur libri Machabaeorum et cantatur Adaperiat. 19  Iste octavus mensis, laetitiam significat resurrectionis, quia sicut Iudaei finitis praeliis et templo restituto, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, sic et in resurrectionis gloria, destructis praeliis diaboli, sancti et iusti in Domino. 20  Ergo a Kalendis Novembris usque ad Adventum Domini legitur Ezechiel, Daniel, et XII prophetae cum responsoriis, Vidi Dominum; Ezechiel enim vidit quatuor animalia, id est quatuor evangelistas, qui Domini nativitatem, passionem, resurrectionem ascensionem, etc., mundum docuerunt. 21  Daniel quoque venturum Dominum praedixit dicens: Aspiciebam in visu, etc. (Dan. VII.) Similiter et alii prophetae nasciturum Dominum praedixerunt, et ideo hi ante adventum eius leguntur, quia ipse est Salvator mundi quem nasciturum praedicaverunt. 22  Ab Adventu usque ad Natale legitur Isaias, qui quanto de Domino prophetavit urbanius, tanto nativitati eius legitur proximius. 23  Ab octavis Domini usque ad Septuagesimam, leguntur Epistolae Pauli cum responsorio, Domine, ne in furore, quoniam quod David prophetavit, Apostolus concorditer praedicavit.



>>> Ivo Carnotensis, Panormia, QUI LIBRI, ET QUO TEMPORE SINT LEGENDI, IN ECCLESIA., CAPITUL. I. CAP. CXXXVIII. De per Simoniam vel alias male obtentis. Conc. Cabilon.
monumenta.ch > Ivo Carnotensis > 'Goliath' in 'Panormia, p9, p11, CAP. CXXXVII.'